Vacca
Vacca est Christus, ut in libro Numeri: “Vaccam rufam aetatis integrae, quae non portavit iugum,” id est, Christum propter infirmitatem naturae assumptae sexu feminae notatum omni perfectione integrum, velutque peccato subiectum. Vacca, plebs Israelitica, ut in propheta: “Sicut vacca lasciviens declinavit Israel,” id est, propter petulantiam ad malum proruit Israel. Vacca, sensualitas, ut in Genesi: “Sume tibi vaccam triennem,” id est, redige sensualitatem servam sub dominio sanctae Trinitatis. Per vaccam viri sancti, ut in libris Regum: “Gradiebantur vaccae pergentes et mugientes;” quod in religionem cedunt sancti bene vivendo, et iis qui ei affines sunt compassionem discretam exhibent. Per vaccas principes Israel, ut in Amos: “Audite haec, vaccae pingues,” id est, auscultate, o principes arrogantes. Per vaccas animae insipientes, ut in Psalmis: “Congregatio taurorum in vaccis populorum,id est, conventicula haereticorum ad decipiendas animas insipientium.