Hastae
Hastae nomine Christus intelligitur, vel apostoli. Hinc scriptum est: “In luce sagittarum tuarum ibunt,” quod in auctoritate eloquiorum tuorum apostoli per totum mundum proficient, hoc est, in manifesta virtute miracula facientis Christi, Filii tui. Aliter: “In luce sagittarum tuarum ibunt,” quod praedicatione et exemplo apostolorum tuorum venient ad fidem homines. “In splendore hastae tuae,” in virtute apostolorum tuorum, qui directi sunt et miracula faciunt. Sagittae dicuntur apostoli, quod longe mittuntur; hastae, quod cominus feriunt. Prima pars ultimae sententiae et ultima primae, tertiam coniunctae faciunt. Hasta, sancta praedicatio, ut in Iob: “Subsistere non poterit hasta,” quod Antichristum nulla praedicatio poterit convertere ad vitam. Hasta, potestas regni, ut in libris Regum: “Tolle hastam, quae est ad caput eius,” quod Christus a principibus Iudaeorum potestatem regni sustulit. Hasta, persecutio, ut in Iob: “Super ipsum sonabit pharetra, vitrabit hasta quod virum sanctum reproborum et malitia continget, et persecutio vexabit. Hasta, doctrina haereticorum, ut in libris Regum: “Ferrum hastae eius sexcentos siclos habebat ferri,” quod doctrinae haereticorum vel doctrinae haereticae plenam eruditionem vel perfectionem mature ostendit. Hasta, superbia, ut in libris Regum: “Cum esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens,” quod elatus quilibet in + excessu delectatione et delectabili celsitudine superbiam opere exercet.