Guttae
Guttae sunt sententiae haereticorum, ut in Cantico: “Cincinni mei pleni guttis noctium,” id est, populi mei seducti sunt per sententias haereticorum. Guttae, angustia, ut in Evangelio: “Sicut guttae sanguinis decurrentis in terram,” quod labores corporis Christi, quod est Ecclesia, pleni sunt angustia.