Aromata
Aromata sunt viri sancti, ut in Cantico: “Perfla, auster, hortum meum, et fluent aromata illius,” id est, fecunda, o sancte sponse, Ecclesiam meam, et apparebunt sancti eius. Aromata sunt bona opera sanctorum, ut in Cantico: “Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata,” quod suavitates virtutum, quae sint in virgine Maria, bona excedant opera sanctorum. Aromata sunt mundae cogitationes, ut in Cantico: “Messui myrrham meam cum aromatibus meis,” quod qui modo carnem mortificat, et mentem mundat, ex utraque in futura, vitam metet aeternam. Aromata, dulcedines orationum, ut in Evangelio, venient diluculo mulieres portantes aromata, quae praeparaverant, quod discussis tenebris mentis devotae veniant animae, ferentes praemeditatas orationes.