Spelunca
Spelunca est humana natura in Christo, ut in libris Regum: David fugiens Saulem abscondit se in spelunca, quod Christus in patibulo humanae naturae cognitionem a diabolo et Iudaeis, ministris eius, abscondit. Spelunca, sanctitas vitae, ut in Genesi Sara mortua in spelunca duplice sepelietur, quod fidelis anima ab appetitu visibilium morte vivifica exstincta, in sanctitate vitae contemplativae et activae absconditur. Spelunca, prava mens, ut in Evangelio: “Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei,” id est, erat profunda per malitiam, et tenebrosa per ignorantiam peccatoris conscientia, et insensibilitas duritiae inerat ei. Spelunca, corpus nostrum, ut in libris Regum: “Egressus eius stetit in ostio speluncae,” quod in rectitudine . . . . . consistens corrumperet habitationis claustra, per contemplationem egrediebatur. Spelunca, habitatio prava, ut in Evangelio: “Vos autem fecistis eam speluncam latronum,” id est, fecistis animam vestram, in qua ego manere debui, habitationem immundarum cogitationum.