Ficus
Ficus est suavitas mentis, ut in Propheta: “Corrumpam vineam et ficum eius,” quod in necessitate nonnunquam hominis Deus et contemplationem et suavitatem corrumpi permittit. Ficus, genus humanum, ut in Evangelio: “Arborem fici quidam habuit plantatam,” quod humani generis naturam Deus a se habet creatam. Ficus, sancta Ecclesia, ut in Cantico: “Ficus protulit grossos suos,” id est, sancta Ecclesia protulit martyres suos. Ficus, populus Iudaicus, ut in cantico Habacuc: “Ficus enim non florebit,” id est, Iudaicus populus nitorem fidei non habebit. Ficus, umbra legis, ut in Evangelio: “Cum esses sub ficu, vidi te,” id est, positum sub umbra legis, elegi te. Ficus, mens humana, ut in Ioele: “Decorticavit ficum meam,” id est mentem meam per laudem humanam explicavit. Ficus, charitas, ut in Evangelio: “Nunquid colligunt de spinis uvas? aut de tribulis ficus?” Spinae et tribuli haeretici sunt, in quibus spiritualem intelligentiam, aut charitatis dulcedinem nemo invenire potest.