Sepulcrum
Sepulcrum est secretum contemplationis, ut in Iob: “Ingredieris in abundantia sepulcrum,” id est, per perfectionem bonae actionis pertingens usque ad secretum contemplationis. Sepulcrum, locutio prava, ut in Psalmis: “Sepulcrum patens est guttur [eorum],” id est, iuxta id, quod immunda est cogitatio eorum, fetida est et eorum locutio. Per sepulcrum opera terrena, ut in Psalmis: “Educit eos qui exasperant in sepulcris,” quod Dominus per gratiam suam eos a prava sua conversatione exire facit, qui corporalibus delectationibus adhaeserunt. Per sepulcrum, reprobi, ut in Isaia: “Et in circuitu Assur, sepulcrum eius,” quod in diabolo ii aeternis poenis trahuntur, in quibus ii per peccati perpetrationem habitant.