Os
Os, ossis, robur mentis, ut in Psalmis: “Non est os . . . . .” id est, si quid roboris in me est, et tibi ignotum non est. Os, divinitas Christi, ut in Exodo: “Os non comminuetis ex eo,” quod divinitatem non poterant occidere in Christo. Os, robur passionis Christi, ut in Iob: “Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum,” id est, passionis meae rigori, discipulis meis fugientibus, qui propiores esse debuerunt, mulieres adstiterunt. Per ossa virtutes animae, ut in Iob: “Omnia ossa eius marcescere facit,” id est, virtutes eius deficere permittit. Per ossa, fortia facta, ut in Iob: “Omnia ossa mea perterrita sunt, id est, de nullis robustis operibus meis fiduciam habui. Per ossa, fortitudo carnis, ut in Iob: “Et mortem ossa mea, id est, carnis meae fortitudo defecit. Per ossa, pravae consuetudines, ut in Iob: “Et medullis ossa illius irrigantur,” id est, pravae impii consuetudines deliciis carnalibus renovantur. Per ossa, suggestiones diaboli, ut in Iob: “Ossa eius veluti fistulae aeris,” quod diaboli suggestiones, dum blande sonant, eam decipiunt. Per ossa, prava doctrina, ut in Ieremia: “Adhaesit cutis eorum ossibus,” id est, mollities eorum in duritiam commutata est.