Divitiae
Divitiae sunt verba legis, ut in Iob: “Divitias, quas devoravit, evomet,” id est, verba legis, quae habuit, amittet. Divitiae, consilia, ut in Iob: “Si laetatus sum super iustis divitiis,” id est, de consiliis, quibus abundantia, nequaquam vana laetitia me extuli. Divitiae, contemplationes Dei, ut in Psalmis: “Et pasceris in divitiis eius,” id est, spiritualem habebis refectionem in contemplationibus eius.