Porta
Porta est Christus, ut in Iob: “Longe fient filii eius a salute et convertentur in porta,” quod synagoga populi a vera se salute elongantes veniente Christo per infidelitatem corrupti sunt. Porta, virgo Maria, ut in Ezechiele: “Porta haec clausa erat, et non aperietur,” quod Maria et ante partum incorrupta, et post partum mansit illaesa. Porta, fides, ut in Psalmis: “Cum loquetur inimicis suis in porta,” id est, quando disputabit cum haereticis pro fidei defensione. Porta, opus iustitiae, ut in Iob: “Cum procedebam ad portam charitatis,” id est, quando exivi exterius ad opus iustitiae coram aliis. Porta, exitus ab hac vita, ut in Ezechiele: Propheta intus stans oculos exterius habuit ad portam, quod electus quisque in fide Ecclesiae vivens ad exitum suum ab hac vita desiderium suum extendere debet, ut cum Christo esse possit. Per portas praedicatores, ut in Isaia: “Et portas tuas in lapides sculptas,” quod Dominus praedicatores sanctae Ecclesiae bonis actibus exornat. Portae, virtutes morales, ut in Psalmis: “Aperite mihi portas iustitiae,” id est, virtutes bonorum meorum mihi notas facite. Portae, opera mala, ut in Psalmis: “Qui exaltas me de portis mortis,” id est, qui liberat me de malis operibus, per quae fit introitus ad perditionem. Portae, quinque sensus corporis nostri, ut in Esdra: “Utinam non inferrent onera per portas suas in die sabbati,” quod quotquot in claritate internae quietis sumus, nec per visum admittere debemus vanitatem, nec per auditum, curiositatem; nec per olfactum, voluptatem; nec per gustum, edacitatem; nec per tactum, impuritatem. Per portas, consuetudines pravae, ut in Psalmis: “Quod contrivit portas aereas,” id est, duras pravitatis consuetudines destruxit. Per portas, doctrinae haereticorum, ut in Evangelio: “Et portae inferorum non praevalebunt ei,” quod verae fidei confessioni doctrinae haereticae resistere non possunt. Per portas doctores iniqui, ut in Iob: “Portas vultus eius quis aperuit?” quod Dominus deceptionem impiorum doctorum Ecclesiae suae revelavit. Per portam ultimum Iudicium, ut in Parabolis: “Nobilis in portis vir eius,” quod in ultimo iudicio apparebit sublimis Christus et gloriosus, qui hic fuit humilis et iudicatus.