Babylon
Babylon est civitas reproborum, ut in Propheta: “Fugite de medio Babylonis,” id est, contemnite mores reproborum. Babylon, mens prava, ut in Propheta: “Curavimus Babylonem, et non est sanata,” id est, sanare studuimus pravam mentem, quae spiritaliter aegrotat, et non vult recipere sanitatem. Babylon, Ecclesia de gentibus, ut in Epistola Petri: “Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone electa,” populus fidelis, qui de gentilitate ad fidem conversus est. Babylon, peccatum, ut in Propheta: “Veniens ad Babylonem, et ibi liberaberis,” quod multi per hoc, quod ad peccatum corruunt, ad sui cognitionem veniunt, et a peste superbiae curantur. Babylon sunt impii, qui in fine damnabuntur, ut in Apocalypsi: “Cecidit Babylon,” quod in corpore simul et in anima impii damnabuntur. Babylon, caro nostra, ut in Psalmis: “Filia Babylonis,” id est, . . . . . carnis per peccata confusa, quod Babylon confusio interpretatur. Babylon, hic mundus, ut in Daniele Habacuc per capillum ad Babylonem deportatus est: quod Christi praedicatores ad mundum deferuntur. Babylon, infernus, ut in Propheta: “Reducam vos de Babylone in terram vestram,” id est, de inferno ad patriam coelestem.