Malogranatum
Malogranata sunt agmina electorum, ut in libris Regum: “Malogranatorum ducenti erant ordines,” quod electi perfectam Dei et proximi dilectionem tenent. Malogranata, virtutes, ut in Cantico. “Mustum malogranatorum,” id est, sanctitatem quae procedit de virtutibus sanctorum.