Crystallus
Crystallus est duritia cordis, ut in psalmo: “Mittit crystallum sicut buccellas,” quod sicut fideles Deus sibi incorporat, sic et duros nonnunquam excolit. Crystallus natura angelica, ut in Ezechiele: “Quasi aspectus crystalli horribilis,” id est, ad instar naturae angelicae, quae iam pervenit ad stabilitatem incorruptionis.