Planta
Planta est discretio cordis, ut in Ezechiele: “Planta pedis eorum ut planta vituli,” id est, discretio eorum mature se habet. Planta, infima actio, ut in Isaia: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas,” ab infima actione usque ad summam nihil in eo probabile est. Per [plantam] finis uniuscuiusque, ut in Iob: “Tenebitur planta eius laqueo,” quod reprobum quemlibet in fine maxime diabolus decipere studet. Planta, finis mundi, ut in Genesi: “Alter egrediens plantam fratris tenebat manu,” quod in fine mundi primatum super reprobos adveniente ultimo iudicio habebunt electi.