Sagena
Sagena est sancta Ecclesia, ut in Evangelio: “Sagenae missae in mare,” id est, Ecclesiae praesentis saeculi profundo peregrinanti. Per sagenam Ecclesiae multae, quae unam catholicam Ecclesiam faciunt, ut in Iob: “Nunquid implebis sagenas pelle eius?” quod Dominus hos in quibus diabolus erat ad Ecclesiam misericorditer vocat.