Consiliarii
Consiliarii sunt doctores pravi, ut in Iob: “Adducit consiliarios in stultum finem,” id est, pravos doctores in fatuitate vitae finire permittit. Consiliarius, Christus, ut in Isaia: “Vocabitur nomen eius consiliarius,” quod homini ad vitam dedit consilium. Consiliarii, angeli sancti, ut in libris Regum: “Consiliarii regis David,” id est, angeli hominibus ad salutem consentientes, consulentes et Deo servientes.