Frons
Frons est mens cuiuslibet iusti, ut in Exodo: “Erit autem semper lamina in forte eius,” quod in mente viri sancti memoria esse debet Dominicae passionis semper. Frons, impudentia carnis vel cordis, ut in Ezechiele: “Domus Israel attrita fronte est,” quod pravi quilibet per cordis impudentiam dicti sunt.