Ancilla
Ancilla est Ecclesia, ut in Psalmis: “Salvum fac filium ancillae tuae,” id est me, qui sum membrum Ecclesiae. Ancilla, caro corruptibilis, ut in Genesi: “Eiice ancillam et filium eius,” id est, carnem despice, et carnalem fructum eius. Per ancillam praedicatores Ecclesiae, ut in Iob: “Ligabit eam ancillis suis,” quod Dominus per praedicatores suos diabolum vincit. Per ancillam effeminatae mentes Iudaeorum, ut in Iob: “Ancillae tuae sicut alienum habuerunt me,” quod effeminatae mentes Iudaeorum per fidem me cognoverunt. Per ancillam, humiles quique, ut in Genesi: “Et cibaria ancillis suis,” quod sancta Ecclesia spiritualem refectionem humilibus tribuit.