Tentatio
Tentatio est vel humana, id est, aliter sapere quam res se habet cum bono, tum animo tantum; vel diabolica, id est, nimis defendere sententiam suam quam scit esse pravam, vel pro bonis, quod tentat nos Deus, ut sciat, hoc est, ut scire faciat quod diligitis eum; vel seductionis, quod Deus neminem tentat. De prima dicitur, ut in Paulo: “Tentatio vos non apprehendat, nisi humana.” De secunda, item in Paulo: Neque tentetis Christum, sicut illi tentaverunt. De tertia, in Genesi: “Tentavit Deus Abraham.” De quarta, Dominus in oratione Dominica, “Ne nos inducas in tentationem,” id est, ne nos induci sinas in diabolicam deceptionem.