Ianua
Ianua est Christus, iuxta illud in Evangelio Marci: “Et euntes discipuli invenerunt pullum asinae ligatum extra ianuam in bivio,” quod praedicatores sancti in universum mundum ad praedicandum a Domino destinati invenerunt populum nationum peccatorum funibus irretitum, et multis erroribus implicatum, sine Christo. Ianua intelligitur conscientia, dicente Domino in Apocalypsi: “Ecce, sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit ianuam, introibo ad illum, et coenabo cum eo, et ille mecum.” Dominus autem stans ad ostium pulsat, quod iuvare paratus crebris admonitionibus dormientem excitat, ut ei cor suum aperiat: cuius vocem audit, quisquis eius admonitionibus obedit. Aperit ianuam, qui repulsis vitiorum seris Domino mundat conscientiam. Ad illam Dominus intrat, cuius cor per gratiam inhabitat. Cum illo coenare dicitur, in cuius fide et opere delectatur. Ipse vero cum Domino coenat, quem divina consolatio et superna retributio confortat. Ianua, sunt intellectus divinae Scripturae, iuxta illud: “Et mandavit nubibus desuper,” hoc est, summi verbi praeconibus. “Et ianuas coeli aperuit,” Dominus apostolis sensum, ut intelligerent Scripturas. Ianua coeli omnes dicuntur, per quos alii ad coelestem beatitudinem ingrediuntur, quas nimirum Dominus tunc aperit, cum eos de secretis suis ad publicum exire facit. Vel ianuae coeli sunt, qui nobis sacram Scripturam aperiunt, quae tunc aperiuntur, cum ad nostram intelligentiam loquuntur, dicuntur fides et poenitentia, iuxta illud: “Et clausa est ianua,” quod prius in Deum sanctis in requie constitutis inutile erit impiis fides et patientia: quod beatus Iob dicit: “Ecce iudex ante ianuam stat.” Hoc est, quod apostolus Paulus ait: “Dominus prope est.” Vel per ianuam, misericordia, ut supra: “et clausa est ianua,” id est, aperta est misericordia.