Cornu
Cornu est regia potestas, ut in cantico: “Et sublimabit cornu Christi sui,” quod data est homini Christo potestas in coelo et in terra. Cornu, fortitudo, ut in Psalmis: “In te inimicos ventilabimus cornu,” id est, fortitudine tua superabimus hostes tuos. Cornu, eminentia, ut in Psalmis: “Usque ad cornu altaris,” id est, usque ad eminentiam Deitatis. Cornu, superbia, ut in Psalmis: “Nolite exaltare cornu,” id est, nolite vos elevare per superbiam. Per cornu brachia crucis, ut in Abacuc: “Cornua in manibus eius,” quod brachiis crucis infixae sunt manus eius. Per cornu sancti carnem excedentes, ut in Apocalypsi: “Vidi agnum habentem cornua septem,” id est, contemplatus sum Christum universos sanctos possidentem. Per cornu legis impugnatorem, ut in Apocalypsi. “Vidi bestiam ascendentem de mari, habentem cornua decem,” id est, intuitus sum Antichristum per malos se exaltantem, possidentem impugnatores legis. Per cornua duo Testamenta, ut in Apocalypsi: “Habebat bestia duo cornua,” quod Antichristus duo testamenta sibi usurpabit. Per cornua munimina virtutum, ut in Psalmis: “Cornua producentem et ungulas,” id est, robusta virtutum et perseverantias habentes. Per cornu potestates impiorum, ut in Psalmis: “Et omnia cornua peccatorum confringam,” id est, potestates impiorum destruam. Per cornua potestates iustorum, ut in Psalmis: “Exaltabuntur cornua iustorum,” quod potestates bonorum Deus erigit.