Ovis
Ovis est innocentia, ut in Iob: “Dederunt ei unusquisque ovem suam,” quod omnes qui ad Christum pertinent, virtutem ei innocentiae in unitate charitatis offerre student. Ovis, Christus, ut in Isaia: “Tanquam ovis ad occisionem ductus est,” quod Christus innocens morte punitus est. Ovis, homo redemptus, ut in Evangelio: “Inveni ovem quam perdideram,” quod hominem per peccatum perditum moriendo Christus invenit. Per oves angeli, ut in Evangelio: “Dimittit nonaginta novem oves in deserto,” quod angelos reliquit Christus in coelo, quando hominem perditum quaesivit in mundo. Per oves populi fideles, ut in Ezechiele: “Ecce ego pascam oves meas,” quod spiritualiter reficit Christus fideles suos. Per oves cogitationes mundae, ut in Iob: “Ignis Dei cecidit de coelo [et tactas oves puerosque consumpsit],” quod mundae nonnunquam cogitationes in homine, permittente Deo, ardore libidinis concremantur. Per oves homines reprobi, ut in Psalmis: “Sicut oves in inferno positi sunt,” quod reprobi ad fatuitatem suam pereunt. Per oves boni subiecti, ut in Genesi: “Pariebant oves varios fetus,” id est, boni subiecti diversitatem ducebant bonarum actionum. Per oves petulantes motus mentis, ut in Levitico: “Si de omnibus fuerit oblatio,” quod motus in nobis petulantiae maturitatis cultu mactare debemus. Per oves uxores David, sicut per ovem Bethsabe uxor Uriae, ut in libris Regum: “Parcens ille sumere de ovibus suis, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit convivium peregrino qui venit ad eum,” quod David tunc, omissis uxoribus suis, rapuit uxorem Uriae, ut expleret desiderium luxuriae suae, quae tentavit eum.