Antemurale
Antemurale prophetae sunt, ut in Isaia: “Salvator ponetur in ea murus et antemurale,” quod Christus, qui in seipso per incarnationis suae mysterium Ecclesiae murus fuit, eidem Ecclesiae ante incarnationem suam in prophetis antemurale exstitit.