Latus
Latus est corona iustorum, ut in Psalmis: “Cadent a latere tuo mille,” id est, innumeri deficient a corona iustorum. Latus, munimen, ut in Parabolis: “Dominus erit in latere tuo, ne capiaris,” id est, munimen aderit tibi Deus, ne in tentatione vindicaris. Latus, meditatio contemplationis, ut in Ezechiele: “Aquam egredientem de templo a latere dextro, “id est compunctionis procedentem de anima in meditatione contemplationis. Latus, mens, ut in Actibus apostolorum: “Percussoque latere Petri excitavit eum angelus,” quod percusso corde peccatoris per poenitentiam a peccato surgit, vel, a peccato eum erigit inspiratio interna. Per latera duo Testamenta, ut in Psalmis: “In lateribus domus tuae,” id est, in duobus testamentis Ecclesiae tuae. Per latera, familiares potentes, ut in Iob: “De lateribus eius anima dependet,” id est, de familiaribus eius procedit. Per latera, populi infideles: ut in Isaia: “Sedebo in lateribus Aquilonis,” id est, quiescam in populis illis qui per infidelitatem frigidi sunt. Per latera populi Iudaeorum, ut in Exodo: “In lateribus tabulae tuae fient castraturae, “quod in populis Synagogae dirae sibi personae iungebantur, sacerdotales et regiae. Per latera gentiles, ut in Psalmis: “Mons Sion latera Aquilonis, civitas regis magni,” quod ex Iudaeis et gentibus una Ecclesia consistit.