Umbra
Umbra est humanitas, ut in Ieremia: “Sub umbra veniemus inter gentes,” id est, in Sacramentis incarnationis eius animae nostrae vitam accipiemus in praesenti saeculo. Umbra, protectio Christi, ut in Cantico: “Sub umbra illius, quem desideravi, sedi,” id est, in protectione Christi, quem diligo, requievi. Umbra, refrigerium consolationis, ut in Iob: “Sicut cervus desiderat umbram,” sic tentatus desiderat refrigerium in tentatione. Umbra, duritia legis, ut in Iob: “Et perducet in lucem umbram eius,” id est, in mansuetudinem gratiae mutant rigorem legis. Umbra, quilibet impius, ut in Iob: “Protegunt umbrae umbram eius,” quod peccatores peccatorem in culpa defendunt. Umbra, oblivio, ut in Iob: “Obscurent eum tenebrae et umbra mortis,” quod sanctos martyres sola occidit mors corporis. Umbra, obscuritas infernalis, ut in Iob: “Terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra [mortis]” quod infernus omni est miseria et caligine plenus, ubi obscuritas est aeternae damnationis.