Bathus
Batus est iudicium, ut in Levitico: “Batus aequus erit vobis,” id est, iuste iudicate. Per batum, duae hominis substantiae, corpus scilicet et anima, ut in III libro Regum: “Duo millia batos capiebat mare,” quod in baptismo perfecte et in corpore et in anima emundamur. Ephi et batus una mensura sunt, sed ephi est in siccis, utpote in tritico et sale; batus vero in liquidis, ut vino et oleo.