Platani
Platani sunt viri sancti, ut in Genesi: “Tollens Iacob virgas ex platanis,” quod praelatus bonus ad erudiendos subiectos bona exempla de viris sanctis sumit. Platani, sancti angeli, ut in Ezechiele: “Platani non fuerunt aequales frondibus eius, quod primo illi angelo in praerogativis donorum caeteri non poterant angeli illi comparari. Platanus, quilibet in contemplatione erectus, ut in libro Ecclesiastico: “Et sicut platanus exaltata sum in Cades,” quod ad cor altum accedit homo et exaltat Deus.