Catenae
Catenae sunt obligationes vitiorum, ut in lege: “Confregi catenas virtutum vestrarum,” id est, dissipavi obligationes peccati, quae mentes nostras deprimebant. Catenae, afflictiones, ut in Iob: “Si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,” id est, quamvis fuerint in afflictionibus, et ligentur vinculis egestatis. Catenae, durae leges gentium, ut in Evangelio: “Neque catenis, iam quisquam eum poterat ligare,” quod humanum genus nec ipsae durae leges Gentium a peccatis poterant cohibere. Catenae, virtutes spirituales, ut in libris Regum: “Et quasi in modum retis catenarum, id est, ad formam multiplicitatis virtutum spiritualium. Catenae, praesentes tribulationes, ut in Ecclesiaste: “De catenis quisquam egreditur ad requiem,” quod a praesentibus tribulationibus sancti ad aeternam pertingunt requiem.