Iudices
Iudices sunt praelati Ecclesiae, ut in libro Iudicum: “Dedit eis iudices, ut iudicarent eos,” constituit super eos praelatos, qui regerent eos. Iudices, mali praelati, ut in Iob: “Adducit iudices in stuporem,” quod pravos praelatos Deus permisit sectari. Iudices, Iudaei Christum iudicantes, ut in Iob: “Vultum iudicum eius operuit,” quod corda Iudaeorum Christum iudicantium Deus secari permisit.