Finis
Finis, accipitur pro consummato, cum dicitur: “Finita est tela.” Finis, pro consumpto, cum dicitur: Finitus est cibus. Aliter enim dicimus, finitam telam, quae texitur, aliter finitum cibum, qui comeditur. Finis, Christus, ut in Psalmis: “Patientia pauperum non peribit in finem,” apud Christum patientia perire non poterit, quamvis apud elatos pereat. Finis, impletio, ut in Paulo: “Finis legis Christus,” quod venit non legem solvere, sed adimplere. Finis, mors carnis, ut in Evangelio: “Usque in finem dilexit eos,” id est, adeo dilexit, ut pro eis moreretur. Finis, vita aeterna, ut in Psalmis: “Notum fac mihi, Domine, finem meum,” id est, notifica mihi gaudium aeternum, de quo dicitur: “Intra in gaudium Domini tui.” Ad hoc mihi notifica, ut id intelligendo quantum sit, super omnia diligam, et diligendo ad id perveniam. Fovea, aeternus interitus, ut in Psalmis: “Et laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem,” id est, semper punietur, et in aeterno interitu subsistet. Licet enim in aeternis poenis laboret; nunquam tamen omnino consumetur, quod vivet adhuc in labore et in poenis. Ad quid? non ut ex vita, gaudeat, sed ut aeternaliter intereat. Finis, gentiles, ut in Psalmis: “Deus dominabitur Iacob et finium terrae,” id est, non solum Iudaico populo: sed et in gentili iudicium suum exercebit. Per finem, internae cogitationes, ut in Psalmis: “In manu eius sunt omnes fines terrae,” id est, in potestate eius est, disponere omnes internas cogitationes animae. Finis, aeternitas, ut in Psalmis: “Non in finem oblivio erit pauperis,” id est, in aeternum humilem non obliviscetur Deus. Per finem extremitas orbis, ut in cantico Annae: “Dominus iudicabit fines terrae,” quod secundum id, quod in novissimo homo fuerit inventus, iudicabitur.