Hamus
Hamus est humanitas Christi, ut in Iob: “An extrahere poteris Leviathan hamo?” quod dum in Christo diabolus escam corporis momordit, deitatis eum aculeus, quae in humanitate latuit, transfixit. Hamus intelligitur verbum praedicationis, in quo invenitur esca internae beatitudinis. Inde Dominus, postquam beato Petro rationabili augmento probavit se non debere didragma solvere quod filius regis erat, intulit, dicens: “Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum;” ac si diceret omnibus fidelibus, quorum in hoc saeculo Petrus typum tenet: Euntes in mundum, praedicate eum in quo pendet beatitudo regni coelestis. “Et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle,” id est, Christum, qui primus de hoc mundo transiit ad Patrem in coelum, fide et amore complectere. “Et aperto ore eius, invenies staterem,” et expositis sermonibus eius invenies perfectam non solum redemptionem, sed etiam remunerationem. Stater enim genus est minimi, continens duo didragmata, hoc est, geminum dragma. “Illum, inquit, sumens, da eis pro me et pro te.” “Pro me,” scilicet qui solvo quod non rapui: “pro te” autem, qui quod Dei erat, hoc est, nulli subesse, in primo homine rapuisti. Quisquis ergo reus est, quaerat in Christi verbis redemptionem, et vivet: quod Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; illum reddat exactoribus suis pro se opponens illum malignis spiritibus qui unum homini dragma contulerunt, et duo exigunt: contulerunt ei superbiam, et quotidie exigunt usuram. Hic est improvisus interitus terrenarum ambitione rerum obvolutus; unde dicit Ecclesiastes: “Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, sic homines rapiuntur tempore malo,” cum eis exemplo supervenit.