Fructus
Fructus appellatione aliquando Antichristum, aliquando Redemptorem, aliquando bonam operationem designat, quod uno exemplo probari poterit: “Terra dedit fructum suum:” virgo Maria peperit Christum, caro Christi contulit mundo redemptionem, et homo per sanguinem Christi redemptus protulit bona opera naturaliter sibi congrua. Fructus, corpus Christi: ut in Cantico ex voce sponsae dicitur: “Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi:” quod sub protectione Christi requiem inveni: “Et fructus eius dulcis gutturi meo,” quod in corde eius vitam intelligo, dum etiam illud visibiliter accipio. Fructus, merces, ut in Evangelio: “Arbor bona facit fructus bonos,” quod actio bona mercedem meretur. Item: “Aut arborem malam, et fructum eius malum,” non vos facere malum monet, sed quae malefactores merces maneat, edocet. Fructus, exemplum bonum, ut in Psalmis: “De fructu operum tuorum satiabitur terra,” id est, de exemplis sanctorum reficitur inferior turba. Fructus, iustitia, ut in Parabolis: “Date ei de fructu manuum suarum,” id est, remunerate eam pro iustitia operum suorum.” Fructus, aeterna beatitudo, ut in Cantico: “Vir afferret pro fructu vineae mille argenteos,” quod qui animi est virilis, pro coeli beatitudine omnia mundana contemnit. Per fructum sanctae praedicationes, ut in Cantico: “Ut comederet fructus agrorum;” id est, ut reficeretur ex praedicationibus sanctorum. Per fructus virtutes spirituales, ut in Cantico: “Ascendam in palmam, et apprehendam fructum eius,” et tollam Christi crucem, et acquiram spirituales, quae in ea sunt, virtutes. Per fructus, praemia aeterna, ut in Cantico: “Ducenti his, qui custodiunt fructus eius;” quod illi geminam charitatem adimplere student, qui ne aeternis praemiis careant, insistunt. Fructus nomine mors aeterna significatur, quae improprie fructus dicitur, “quem”, inquit Apostolus, “fructum habuistis, in quibus nunc erubescitis: nam finis illorum mors est.”