Rete
Rete est Ecclesia in exsilio, ut in Evangelio: “Rumpebatur autem rete eorum,” quod tot nunc in sanctam Ecclesiam intrant, ut eam haeresibus scindant. Rete, Ecclesia in regno, ut in Evangelio: Mittite in dexteram navigii rete,” quod sancta Ecclesia, quando in regno erat, de sinistro opere nihil habebat. Rete, peccatum, ut in Iob: “Immisit in rete pedes suos,” id est, posuit in peccatum affectus suos.