Tentorium
Tentorium est sanctitas primitivae Ecclesiae, ut in Exodo: “Fecit et tentorium in introitum tabernaculi,” quod multo sanctitatis decore ornata fuit Ecclesia primitiva. Tentorium, quilibet sanctus, ut in Iob: “Si voluerit extendere quasi nubes tentorium suum,” id est, virum sanctum ad similitudinem sanctorum Patrum in sanctitate dilatare. Tentorium, Synagoga, ut in propheta: “Non est ultra qui extendat tentorium meum,” quod nullus praedicator modo rectam fidem praedicat populo Iudaeorum. Per tentorium iusti, ut in libro Numeri: “Quam pulchra sunt tentoria tua, o Israel ; “quam valde decorae sunt congregationes sanctorum Domini per fidem intentae videntium. Per tentorium omnes impii, ut in cantico Habacuc: “Vidi tentoria Aethiopiae,” id est, contemplatus sum homines impios peccati nigredine coopertos.