Serpens
Serpens est Christus, ut in libro Numeri: “Fac tibi serpentem aeneum,” quod in similitudinem carnis peccati Christus venit, sed peccati venenum non habuit. Serpens, incredulitas, ut in Evangelio: “Nunquid pro pisce serpentem dabit,” id est, si a Domino petimus, non nobis dabit incredulitatem pro fide. Serpens, diabolus, ut in Isaia: “Serpenti panis pulvis est,” quod qui terrena contra Dominum diligunt, ipsi diabolum pascunt. Per serpentem detractiones, ut in Psalmis: “Acuerunt linguas suas sicut serpentes,” quod venenata sunt verba quae proferunt detractores. Per serpentes peccata, ut in libro Numeri: “Immisit Dominus in eos ignitos serpentes,” quod superbis et murmurantibus peccata Dominus dominari permittit. Per serpentes daemones, ut in cantico Deuteronomii: “Cum furore trahentium super terram atque serpentium,” id est, homines pravos et ipsos daemones permittam affligere eos.