Oleum
Oleum est Spiritus sanctus, ut in Isaia: “Computrescet iugum a facie olei,” id est, deficiet peccatum in praesentia Spiritus sancti. Oleum, interna gratia, ut in Iob: “Petra fundebat mihi rivos olei,” id est, Christus mihi contulit dona gratiae suae. Oleum, devotio mentis, ut in Exodo: “Afferant tibi oleum de arboribus purissimum,” quod iuxta exempla patrum praecedentium uni . . . . . . . debemus Deo offerre devotionem. Oleum, charitas, ut in Ecclesiaste: “Oleum de capite tuo non deficiat,” id est, charitas in mente tua semper duret. Oleum, testimonium cordis, ut in Evangelio: “Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis,” quod viri sancti testimonium conscientiae habent in cordibus suis. Oleum, consolatio, ut in Evangelio: “Infundens oleum et vinum,” id est, consolationem et correptionem. Oleum, fama divinae laudis, ut in Cantico: “Oleum effusum nomen tuum,” quod videlicet in Ecclesia excellentia divina laudatur. Oleum, activus quilibet, ut in Apocalypsi: “Et oleum et vinum ne laeseris,” id est, contemplativos et activos non discrepabis. Oleum, adulatio, ut in Psalmis: “Oleum autem peccatoris non [impinguet caput meum],” id est, favor adulatoris non laetificabit cor meum