Fons
Fons est Christus, ut in Zacharia: “Fons patens domus David,” id est, Christus de domo David incarnatus. Fons, aeterna beatitudo, ut in Psalmis: “Apud te est fons vitae,” quod cum Deo est aeterna felicitas, quae nunquam per mortem deficit. Fons, sancta Ecclesia, ut in Cantico: “Hortus conclusus, fons signatus,” quod sancta Ecclesia germina in se virtutum continens, indignis mysteria secreta non revelat. Fons, anima humana, ut in Cantico: “Fons hortorum, puteus aquarum viventium,” quod in anima sancta habitatio est utilium et vitalium cogitationum. Fons, poena mortalitatis humanae, ut in Evangelio: “Iesus fatigatus ex itinere sedebat super fontem,” quod infirmitate assumpta oneratus in poena mortalitatis nostrae se humiliari permisit. Fons, peccatum avaritiae, ut in Genesi: “Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae,” quod de mente avari procedit cupiditas, quae radix est omnium malorum, et neminem pene quietum esse sinit. Per fontes praedicatores, ut in Isaia: “Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris,” id est, percipietis verba salutis de praeconibus veritatis. Per fontes doctrinae spirituales, ut in Psalmis: “Emittis fontes in convallibus,” id est, doctrinas spirituales tribuis humilibus. Per fontes sacrae Scripturae, ut in Psalmis: “In Ecclesiis benedicetur tibi de fontibus Israel,” id est, nihil praedicetis in Ecclesia, nisi de Scripturis sanctorum Patrum. Per fontes dona internae gratiae, ut in Parabolis: “Deriventur fontes tui,” id est, dona spiritualia, quae percepisti, foras ad aedificationem proximorum ostende. Per fontes peccata, ut in Osea: “Desolabit Deus fontes eius,” quod Deus in electis suis peccata, quibus eos hostes tenebant, destruit.