Angelus
Angelus est Christus, vel Spiritus sanctus, ut in Evangelio Ioannis: “Angelus descendit in piscinam, et mota est aqua, et qui prior descendisset in piscinam, post motionem aquae, sanus fiebat;” quod veniente Christo ad populum Iudaeorum, eo quod per motionem eiusdem populi passo per fidem passionis eius sanatur unitas fidelium. Vel descendente in fonte Baptismi Spiritu sancto, illumque fecundante unus fidelis populus abluitur. Angelus, est Ioannes Baptista, ut ex persona Patris ad Filium dicit propheta: “Ecce ego mitto angelum meum, qui praeparabit viam ante te;” quod ipse praeivit ante faciem Domini parare vias eius. Angelus spiritus malignus, ut in Psalmis: “Angelus Domini coarctans eos;” et “diabolus constringens eos. Per angelos, coelestes spiritus, ut in Psalmis: “Qui facis angelos tuos spiritus:” quod sancti Spiritus cum mittuntur, angeli sunt. Angelus quilibet sacerdos, ut in Malachia, quod “Angelus Domini exercitum est,” id est, Dominum nuntiat.