Topazion
Topazion sunt viri sancti, ut in Iob: “Non adaequabitur ei topazion de Aethiopia,” quod Christo nullatenus adaequari possunt viri sancti de hoc mundo. Topazion, pretiosa huius saeculi, ut in Psalmis: “Super aurum et topazion,” id est, super sublimitates et omnia pretiosa huius mundi.