Panis
Panis est Christus, ut in Evangelio: “Ego sum panis vivus,” quod in Christo vitalis animae testimonio. Panis, sacramentum, quod in altari sumimus, ut in Parabolis: “Panem otiosum non comedat,” id est, corpus Christi sine fructu bonorum operum non percepit. Panis, gratia spiritualis, ut in Isaia: “Panis ei datus est, aquae eius fideles sunt,” id est, gratia ei concessa est spiritualis, contemplationes eius erroneae non sunt. Panis, doctrina sacra, ut in Ieremia: “Parvuli petierunt panem,” id est, simplices et humiles petierunt doctrinam audire. Panis, bona actio, ut in Isaia: “Panem nostrum comedemus,” quod septiformis Spiritus in bono opere, quod nobis agendum inspirat delectatur. Panis, robur charitatis, ut in Evangelio: “Quis ex vobis patrem petit panem?” Panis, humilitas, ut in libris Regum: “Et ecce ad caput eius subcinericius panis,” quod in mente viri sancti humilitas ex consideratione propriae infirmitatis: Panis, vir sanctus, ut in Psalmis: “Quod cinerem tanquam panem manducabam,” quod non solum sanctos sibi Dominus incorporat per iustitiam, sed peccatores per poenitentiam. Panis, quilibet in peccato perseverans, ut in Osea. “Factus est Ephraim panis subcinericius, qui non revertatur,” quod peccator immundus in peccatis suis iacet, et de eis non poenitet. Panis, delectatio carnalis, ut in Iob: “Ni se moverit ad quaerendum panem,” id est, cum se intromiserit acquirere delectationem carnalem. Panis, consolatio, ut in Ieremia: “Populus gemens ac quaerens panem,” id est, dolens ac desiderans habere consolationem. Panis, subsidium vitae praesentis, ut in Genesi: “Si dederis mihi panem ad edendum,” id est, si mihi contuleris subsidium ad roborandum. Panis, doctrina haeretica, ut in Parabolis: “Et panis absconditus suavior,” quod doctrina haeretica clarior est reprobis quam doctrina sana. Panis, gratiae spirituales, ut in Psalmis: “Pauperes eius saturabo panibus,” id est, dona gratiarum mearum conferam humilibus. Per panem eruditiones spirituales, ut in Isaia: “Appenditis argentum non in panibus,” id est, in locutionibus vestris non intenditis satis eruditionibus: Per panes apostoli, ut in Exodo: “Panes duodecim propositionis in mensa,” id est apostoli duodecim electi in Ecclesia. Per panem intelligentia sanctae Trinitatis, ut in Evangelio: “Amice, commoda mihi tres panes” id est, o Christe, confer mihi intelligentiam sanctae Trinitatis. Per panes libri legales, ut in Evangelio; “Est puer unus hic qui habet quinque panes,” id est, populus Iudaicus, sensu puerilis, qui quinque libros Moysis habet clausos. Per panes internae consolationes, ut in Psalmis: “Fuerunt mihi lacrymae meae panes cum lactucis agrestibus,” id est, bona opera sine malitia in amaris compunctionibus.