Volucres
Volucres sunt animae sanctae, ut in Iob: “Volucres quoque coeli latent;” quod nec sanctae animae ad plenam Dei agnitionem in hac vita pertingere possint. Volucres, principes saeculi huius, ut in Evangelio: “Ita ut volucres coeli requiescant in ramis eius,” id est, summi principes saeculi huius pausent in sacramentis eius. Volucres, superbi quique, ut in Psalmis: “Volucres coeli et pisces maris,” id est, superbos saeculi, et curiosos universos in profundis. Volucres, maligni spiritus, ut in Evangelio: “Et volucres coeli comederunt illud.”