Butyrum
Butyrum est humanitas Christi, ut in Isaia: “Butyrum et mel comedes,” quod Christus in unitate personae suae et divinam habuit naturam, quae pertinet ad mel; et humanam, quae ad butyrum. Butyrum doctrina patriarcharum, ut in cantico Deuteronomii: “Butyrum de armento, et lac de grege,” id est, pinguem doctrinam de patriarchis amplicem et de moribus sanctis. Butyrum, vita contemplativa, ut in Iob: “Non videat rivos fluminis torrentis mellis et butyri,” quod iniquus quilibet opera sanctitatis non exercet: nec illa scilicet quae ad vitam pertinent contemplativam, nec illa quae ad activam. Butyrum, nutus carnis: ut in libro Iudicum: “Et in phiala principi obtulit butyrum,” quod nihil validius ad prosternendum in nobis mundi principem habere valemus, quam ut stabilem in mente nostra charitatem teneamus. Butyrum, fecunditas bonae actionis, ut in Genesi: “Tulit quoque butyrum, et posuit coram eis,” quod ex boni operis fecunditate sanctam in nobis trinitatem placare debemus. Butyrum, pinguedo spiritualium virtutum: ut in Parabolis: “Qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum,” quod, qui studiose corpus suum et animam ad dulcedinem sanctitatis, ad pinguedinem quoque spiritalium virtutum pertingunt. Butyrum, unctio poenitentiae, ut in Iob: “Lavabam pedes meos butyro:” quod Dominus, cuius figuram Iob tenebat, electorum suorum affectus per poenitentiae unguenta lavat.