Mons
Mons, sublimitas huius mundi, ut in Isaia: “Super montem caliginosum levate,” id est, sublimitatem mundi humiliate ad crucem Christi. Mons, virgo Maria, ut in Daniele: “Abcissus lapis de monte sine manibus,” quod Christus de Maria natus est sine virili semine. Per montes angeli, ut in Psalmis: “Fundamenta eius in montibus sanctis,” quod sancta Ecclesia fundatur in prophetis. Per montes apostoli, ut in Psalmis: “Levavi oculos meos in montes,” id est, cordis mei intuitum erexi ad doctrinam apostolorum. Per montes praecepta sublimia, quae pertinent ad perfectos. Per montes duo Testamenta, ut in Psalmis: “Inter medium montium pertransibunt aquae,” quod in consensu duorum Testamentorum discurrunt fluenta doctrinae. Per montes praedicatores, ut in Psalmis: “Suscipiant montes pacem,” id est, praedicatores annuntiant poenitentiam de subiectis. Per montes contemplationes internae, ut in Iob: “Circumspicit montes pascuae tuae,” id est, considerat altitudines internarum contemplationum, in quibus devote anima depasta est. Per montes homines superbi, ut in Iob: “Huic montes herbas ferunt,” quod superbi quique diabolum per elationem pascunt. Per montes superba corda Iudaeorum, ut in libris Regum: “Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos,” quod infidelium Iudaeorum mentes superbae, qui Christum occiderunt, praedicationem veritatis non susceperunt. Per montes gentiles, ut in libris Machabaeorum: “Refulsit sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis,” quod Spiritus sanctus venit ad apostolos, et ab eis illuminati sunt populi gentiles. Per montes spiritus maligni, ut in cantico Habacuc: “Et contriti sunt montes saeculi,” quod per Christum destructi sunt spiritus maligni, qui sunt principes mundi.