Pallium
Pallium est altitudo humanitatis Christi, ut in libris Regum: “Christus levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei,” quod coetus fidelium Christi sacramenta humanitatis eius, quae illis reliquit in terra, excellenter honoravit. Pallium, sancta Ecclesia, ut in Genesi: “Et sanguine uvae pallium suum,” quod Christus sacramento passionis suae tendat Ecclesiam suam. Pallium, littera Veteris Testamenti, ut in Genesi: “Relicto in manibus eius pallio fugit,” quod Christus, relicto velamine litterae, in operibus Synagogae, per notitiam fidei venit ad gentes. Pallium, reverentia, ut in Genesi: “Pallium imposuerunt humeris eius,” quod Christiani infirma humanitatis assumptae in Christo reverenter honorant. Pallium, iucunditas cordis, ut in Isaia: “Pallium laudis pro spiritu moeroris,” id est, dabo vobis exsultationem, qui prius in tristitia fuistis. Pallium, poenitentia, ut in Genesi: “Cito tulit pallium suum, et operuit se,” quod Ecclesia de gentibus, statim ut per fidem cognovit, prioris conversationis suae pravitatem per poenitentiam texit. Pallium, auxilium, ut in Parabolis: “Qui amittit pallium in die frigoris,” id est, qui non habet auxilium in tempore necessitatis. Pallium, consideratio propriae infirmitatis, ut in libris Regum: “Operuit vultum suum pallio,” quod cum in contemplatione aberremus, oportet ut nos ipsos per considerationem infirmitatis nostrae humiliemus. Pallium, exteriora peccata, ut in Evangelio: “Dimitte ei pallium,” et exteriora peccata tua abiice abs te. Pallium, prava vetustas, ut in Cantico: “Tulerunt pallium meum custodes murorum,” id est, abstulerunt a me pravitatem vetustae conversationis rectores Ecclesiarum. Pallium, superbia, ut in libro Iosue: “Vidit Achan inter caetera spolia pallium coccineum, valde bonum,” quod inter caetera peccata nitore superbiae reprobi plus concupiscunt. Per pallium, actiones, ut in libro Numeri: “Ut faciant eis fimbrias in angulis palliorum,” id est, ut studeant perseverare in coniunctionibus bonorum actuum suorum. Per pallium, elationes, ut in Isaia: “Auferet Deus in unctoria et pallia,” id est, destruet in reprobis instabilitates et elationes.