Civitas
Civitas est patria coelestis, ut in Psalmis: “Ierusalem, quae aedificatur ut civitas,” quod urbs illa coelestis ex multis in una pace viventibus constituitur. Civitas, sancta Ecclesia, ut in Cantico: “Circuibo civitatem per vias et plateas,” id est, mente lustrabo Ecclesiam per religiosos et saeculares. Civitas, virgo Maria, ut in Psalmis: “Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei,” quod admiranda de sancta Maria dicuntur. Civitas, humana conversatio, ut in Iob: “Contemnit multitudinem civitatis,” id est, abominatur multiplicitatem conversationis humanae. Civitas, anima sancta, ut in Evangelio: “Non potest civitas abscondi super montem posita,” quod non potest occultari anima in eminentia sanctitatis posita. Civitas, gentilitas ut in Psalmis. “Fluminis impetus laetificat civitatem Dei,” id est, fecunditas sancti Spiritus exhilarat populum gentilem. Civitas, populus Iudaicus, ut in Isaia: “Quomodo facta est meretrix civitas plena iudicio,” quod plebs Iudaica, quae quondam fuit per incredulitatis sordem a Deo recessit. Civitas, mundus iste, ut in Proverbiis: “Civitatem fortium ascendet sapiens,” id est, mundum istum vincit Christus. Civitas, cor viri sancti, ut in Psalmis: “In civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediga,” id est, in corde viri sancti, in quo tu habitas, vitia, quae sunt similitudines daemonum instruis. Civitas, corpus hominis, ut in Evangelio: “Civitatem eorum succendit igni,” id est, corpus eorum poena affixit. Civitas, infernus, ut in Psalmis: “Quis deducet me in civitatem munitam,” quod Deus pater Filium suum ad infernum descendere fecit. Per civitates quinque, corporales sensus, ut in Evangelio: “Tu esto super quinque civitates,” id est, habere dominium super quinque corporis sensus. Per civitates, impii: “Civitates eorum destruxisti,” id est, impios condemnasti.