Palpebrae
Palpebrae sunt iudicia Dei, ut in Psalmis: “Palpebrae eius interrogant filios hominum,” quod intentos nos vos iudicia Dei et sollicitos faciunt in eo, quod in quibusdam se nos occultant, in quibusdam vero se aperiunt. Palpebrae, praelati Ecclesiae, ut in Iob: “Et palpebrae meae caligaverunt,” id est, praelati mei in quibusdam deviaverunt. Palpebrae, prudentes saeculi, ut in Iob: “Oculi eius velut palpebrae diluculi,” quod prudentes saeculi de vana claritate gloriantur. Palpebrae, cogitationes, ut in Parabolis: “Nec dormitent palpebrae,” id est, non aberrent cogitationes tuae. Palpebrae, interna consilia, ut in Parabolis: “Palpebrae tuae praecedant gressus tuos,” id est, interna consilia tua praeveniant actus tuos.