Sinistra
Sinistra est vita praesens, ut in Parabolis: “In sinistra eius divitiae et gloria,” quod in praesenti vita Dominus electis suis et divitias meritorum et gloriam in pura conscientia confert. Sinistra, delectatio laudis humanae, ut in Evangelio: “Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,” id est, in bono opere tuo humanae laudis favorem non requiras. Sinistra, adversitas, ut in Parabolis: “Non declines ad dextram, neque ad sinistram,” id est, nec prospera te elevent, nec adversa te frangant. Sinistra, opus pravum, ut in Iob: “Si ad sinistram, quid agam? non videbo illum,” id est, si opus pravum fecero, ad Deum pertingere non potero. Sinistra, reprobi angeli, ut in libris Regum: “Omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris,” quod non solum serviunt Deo angeli boni, sed etiam iustis iudiciis eius famulantur et mali. Sinistra, reprobi homines, ut in Evangelio: “Haedos autem a sinistris,” quod peccatores quodammodo sinistra pars erunt, quod damnati erunt.