Servus
Servus est Christus, ut in Isaia: “Ecce servus meus, suscipiam eum,” id est, bene placet mihi in Christo, quod amore filiali servit mihi. Servus, angelus, ut in Apocalypsi: “Conservus tuus sum et fratrum tuorum,” id est, eidem Domino servio ego cui tu cum Christianis caeteris servis. Servus, populus Iudaicus, ut in Iob: “Servum meum vocavi, et non respondit mihi,” id est, populum Iudaicum ad fidem praedicando invitavi, sed me praedicantem non suscepit. Servus quilibet in tentatione positus, ut in Iob: “Sicut cervus desiderat umbram,” id est, sicut ille qui tentatur exspectat refrigerium consolationis. Servus, corpus nostrum, ut in Evangelio: “Et servo meo, fac hoc,” id est, corpus meum non sino resistere mihi. Servus diabolus, ut in Iob: “Et accipies eum servum sempiternum,” quod licet omnia disponentis Dei iudiciis semper diabolus servit.