Iugum
Iugum est dominium Christi, ut in Evangelio: “Tollite iugum [meum] super vos, etc., iugum enim meum suave est,” quod Deo servit, regnare est; et onus meum leve, quod non sunt importabilia praecepta Dei. Difficiles etenim per ardua gressus, quaedam magnificis sunt aequora animis. Iugum, religio, ut in Psalmis: “Proiiciamus a nobis iugum,” id est, resistamus, ne imponant nobis Christianam religionem, vel ita ex parte Iudaeorum contradicentium Christo, “dirumpamus vincula eorum,” id est apostolorum, si possimus, verba eorum, ne nos vinciant, et, si non possimus, “proiiciamus a nobis iugum ipsorum,” id est, expellentes de finibus nostris, ne nobis imponatur iugum Christianae religionis. Aliter ex parte Christi et apostolorum, “dirumpamus,” despiciamus tanquam infirma tormenta eorum, “et proiiciamus a nobis iugum,” id est, pro nihilo reputemus blandimenta eorum. “Iuga boum emi quinque,” id est, instar cupidorum et fatuorum curam salutis meae neglexi, pro quinque sensuum voluptate carnalium. Iugum, captivitas, ut in ecclesiastico: “Grave iugum super filios stolae ( sic ),” id est, magna cupiditas continet genus humanum, id est, . . . . tusiustitiae, ut in Ieremia: “Bonum est viro qui portavit iugum ab adolescentia sua,” id est, cum . . . . . cultum iustitiae a primaeva aetate sua. Iugum, peccatum, ut ibi: “Computrescet iugum a facie olei,” quod deficiet peccatum in praesentia Spiritus sancti. Iugum, ponderosa habitatio inferni, ut in Isaia: “Iugum enim oneris eius superasti,” id est, ponderosam habitationem in electis tuis devicisti. Est igitur quadripartitum iugum: primum, est Christi; secundum, mundi; tertium, peccati; quartum, inferni. Primum exornat sanctitas iustitiae; secundum eiuravit unitas superbiae; tertium polluit iniquitas nequitiae; quartum affligit calamitas poenae.