Turris
Turris est robur praedicationis, ut in Cantico: “Collum tuum sicut turris eburnea,” quod sancti praedicatores et per fortitudinem robusti, et per castitatem nitidi sunt. Turris, virtus humilitatis, ut in Evangelio: “Quis ex vobis volens turrim aedificare,” id est, humilitatem in se construere. Turris, superbia mundi huius, ut in Genesi: “Et turrim, eius culmen pertingat,” id est, superbia, cuius fama volet ad summum.